SCOMBER

SCOMBER
SCOMBER
Gallis, uti et Angliae ac Belgis, Maquerellus vocatus, inter pisces littorales et erectos, non tamen squamosos, sed levi cute praeditos, celeberrimus, etsi de eo benigne satis iudicent apud Athenaeum Diphilus et Niceslus, succi tamen est crassi ac viscosi, et difficilis concoctionis: ac propterea, quo pinguedo eius liquescat, saliri solet. Ex sanie vero putrescentium eliquabant olim garum laudatissimum, de quo vide Plin. l. 31. c. 7. Hinc Martialis in Xeniis, Epigr. 102.
Exspirantis adhuc Scombri de sanguine primo
Accipe fastosum, munera cara, garum.
Dixêre id Sociorum garum, quia a Sociis Populi Romani apportaretur: quales Hispani, unde idem Poeta in iisd. Epigr. 40.
Hesperius Scombri temperet ova liquor.
Nimirum Carthagine Novâ sive Spartariâ fiebat: atque id tanti pretii, ut nullus, praeterunguenta, liquor carius divenderetur, teste Plinio l. 31. c. 7. Odoris tamen fuisse ingrati, indicat hoc Poetae ante memorati l. 7. Epigramm. 93.
Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat,
Olfecit postquam Papilus, ecce, garum est.
Usum eius hodieque esse Constantinopoli, traditum est Bellonio. Variam garorum confectionem docent Geoponica Constantino tributa, l. 20. c. ult. ubi legas, garum αἱμάτιον scil. sanguineum, coeteris esse praestantius, quod idem esse ac illud Sociorum videtur. Namque μέλαν id seu nigrum, de Compos. Medic. l. 3. Galenus vocat: πρωτεῖον i. e. primarium, nominat Paulus Aegineta; Eô autem nigrum et sanguineum dicebatur, quoniam confieret ex piscium cruore, qui nigroris istius causa. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. 4. c. 26. ubi Scombro subdit Τράχουρον, Gall. Maquereau bastard, q. d. Scombrum nothum. Involucra autem Scombrorum, ut et piperis, thuris aliarumque rerum emptarum, chartae viles, ut notum, malorum praecipue Poetarum carmina. Unde versus Catulli, Epig. 96. v. 8.
Et laxas Scombris saepe dabit tunicas.
Persius quoque Sat. 1. v. 41.
------ An erit, qui velle recuset
Os Populi meruisse, et cedro digna loquutus
Linquere nec Scombros metuentia carmina nec tus?

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Scomber — Scomber …   Wikipédia en Français

  • Scomber — Scom ber, n. [L., a mackerel, Gr. sko mbros.] (Zo[ o]l.) A genus of acanthopterygious fishes which includes the common mackerel. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Scomber — (S. L.), Gattung der Makrele, s.d. a) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Scomber — Scomber, die Makrele …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Scomber — scombrus …   Wikipédia en Français

  • Scomber — Taxobox name = Scomber image caption = Blue mackerel, Scomber australasicus regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Actinopterygii ordo = Perciformes familia = Scombridae genus = Scomber genus authority = Linnaeus, 1758 subdivision ranks =… …   Wikipedia

  • Scomber — ? Скумбрия Атлантическая скумбрия Научная классификация Царство: Животные Тип: Хордовые …   Википедия

  • Scomber — paprastosios skumbrės statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis atitikmenys: lot. Scomber angl. mackerels rus. скумбрии ryšiai: platesnis terminas – skumbrinės siauresnis terminas – afrikinė skumbrė siauresnis terminas –… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Scomber japonicus — Maquereau espagnol …   Wikipédia en Français

  • Scomber scombrus — Maquereau commun Pour les articles homonymes, voir Maquereau …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”